< Histoire naturelle < Latin

LIBER II

1 I. (1.) Mundum et hoc quodcumque nomine alio cælum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, æternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius extera indagare nec interest hominum nec capit humanæ coniectura mentis. Sacer est, æternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturæ opus et rerum 2 ipsa natura. Furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc consumpta aut his data innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera, quasi non eædem quæstiones semper in termino cogitationi sint occursuræ desiderio finis alicuius aut, si hæc infinitas naturæ omnium artifici possit assignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto præsertim opere. Furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, aut mens hominis videre quæ mundus ipse non capiat.

II. (ii.) 1 Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexu mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.

III. (iii.) Hanc ergo formam eius æterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere. An sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantæ molis rotatæ vertigine adsidua sonitus, non

Cet article est issu de Wikisource. Le texte est sous licence Creative Commons - Attribution - Partage dans les Mêmes. Des conditions supplémentaires peuvent s'appliquer aux fichiers multimédias.