< Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu
Cette page n’a pas encore été corrigée

34 ŒUVRES

simse inter eruditos agitari coçperunt. Primo, qui fieret, ut liquor, qui observatione adhibetur in certa quadam al- titudine supra subjectum sibi in scutella liquorem, veluti inter vires quasdam contrarias libratus sustineretur, ha- bita ratione ponderis ipsius liquoris, ad altitudinem ipsius in tubo determinandam ? Secundo, qui fieret, ut quies- cente liquore in débita sibi altitudine ; si vel gutta ab eo decedat*, admissa scilicet per os tubi quadam cujusvis alius liquoris levioris gutta ; tune reliquus liquor in tubo contentus, ad summum tubi subito, et si hydrargyrum fuerit, magno cum strepitu ascendat ; et tanta vi in ipsum fundum superius impingat, ut multos tubos, praecipue ex longioribus, fregerit, atque in aërem longe supra tubum exilierit : sique tubus illaesus supersit, rursus descendat liquor, et post aliquam motuum contrariorum reciproca- tionem secundum ascensum et descensum, quae recipro- catio omnibus ferme experimentis familiaris est, quiescat : tum, dimissa alia gutta, ascendat rursus, minus tamen violenter : atque ita alternando per aliquot vices, donec totus liquor gravior ex tubo dimissus fuerit, et levior in locum illius ascenderit? Sed quia circa bas quaestiones, eruditi diversa '^ sentiunt ; et discussio opinionum longa est ; ideo expectabo super bac re epistolas^ tuas, ac tune, si ita tibi videbitur, ultra progrediar, et si quid interea novi

��Roberval et à une expérience intéressante par laquelle il substitue entièrement dans le tube de Torricelli une liqueur plus légère à une liqueur plus lourde.

1. Decedat est une correction faite sur le manuscrit ; le co- piste avait écrit d'abord descendat, qui figure dans le texte im- primé.

2. Texte imprimé : diversissima.

3. Texte imprimé : literas.

�� �

    Cet article est issu de Wikisource. Le texte est sous licence Creative Commons - Attribution - Partage dans les Mêmes. Des conditions supplémentaires peuvent s'appliquer aux fichiers multimédias.