316 ŒUVRES
ex necessitate nalurae ut vulgus arbitratur, & sanè salis inepte, posita est) ; sed in quâcumque progres- sione instituatur numeratio, non fallet hîc tradita melhodus, ut in paucis mox videbitur paginis.
Propositio unica.
Agnoscere, ex solâ additione characterum dati cujuslibet numeri, an ipse sit alterius dati numeri multiplex.
Ut hsec solutio fiat generalis, litteris utemur vice numerorum. Sit ergo divisor numerus quilibet ex- pressus per litteram A ; dividendus autem numerus expressus per litteras TYNM, quarum ultima M expri- mit numerum quemlibet in unitatum columnâ col- locatum ; N, verô, numerum quemlibet in denario- rum columnâ ; Y, numerum quemlibet in columnâ centenariorum ; T, autem, numerum quemlibet in columnâ millenariorum, et sic deinceps in infini- tum : ita ut, si litteras in numéros convertere velis, assumere possis loco ipsius M quemlibet ex novem primis characteribus, verbi gratiâ, /J, locoN quemli- bet numerum ut 3, loco Y quemlibet numerum ut 5 ; et loco T quemlibet numerum ut 6 ; et coUocando singulos illos characteres numericos in propriâ co- lumnâ, prout collocatae sunt litterœ quee illos expri- munt, proveniet bic numerus, 6534 ; divisor autem A erit numerus quilibet ut 7. Missis autem peculia- ribus bis exemplis, generali istâ enuntiatione omnia amplectimur.
�� �