< Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE NUMERORUM

CONTINUORUM PRODUGTIS

Seu de numeris qui producuntur ex multiplicatione numerorum série naturali procedentium.

��Numeri qui producuntur ex multiplicatione numerorum continuorum à nemine, quod sciam, examinât! sunt. Ideo nomen eis impono, nem^^o prodadi continuorum.

Sunt autem qui ex duorum multiplicatione for- mantur, ut iste, 20, qui ex 4 in 5 oritur, et possent dici secundœ speciei.

Sunt qui ex trium multiplicatione formantur, ut iste 120, qui ex 4 in 5 in 6 oritur, et dici possent tertiae speciei.

Sic quartœ speciei dici possent qui ex quatuor nu- merorum continuorum multiplicatione formantur, et sic in infinitum : ita ut, ex multitudine muUiplica- lorum, species nominationem exponentis sortiretur; et sic nullus esset productus primae speciei, nullus est enim productus ex uno tantum numéro.

Primum hujus tractatuli theorema illud est quod obiter in praecedente tractatu annotavimus, quod quaerendo, reliqua invenimus, imô et generalern po- testatum resolutionem : adeô strictâ connexione sibi mutuo cohaerent veritates.

�� �

    Cet article est issu de Wikisource. Le texte est sous licence Creative Commons - Attribution - Partage dans les Mêmes. Des conditions supplémentaires peuvent s'appliquer aux fichiers multimédias.