536 ŒUVRES
Prop. 6.
Productus quotlibet continuorum est ad produc- tum totidem proximè majorum, ut minimus multi- plicatorum ad maximum.
Sint quotlibet numeri 4, 5, 6, 7, quorum pro- ductus 84o ; et totidem proximè majores 5, 6, 7, 8, quorum productus 1680. Dico 84o esse ad 1680 ut 4 ad 8.
Etenim productus numerorum 4, 5, 6, 7, est factus ex producto continuorum 5, 6, 7, multipli- cato per 4; productus verô continuorum 5, 6, 7, 8, factus est ex eodem producto continuorum 5, 6, 7, multiplicato per 8. Ergo, etc.
Prop. ?.
Minimus productus continuorum cujuslibet spe- ciei ille est cujus multiplicatores ab unitate inci- piunt.
V. g., minimus productus ex quatuor continuis factus ille est qui producitur ex quatuor his conti- nuis I, 3, 3, 4, qui quidem multipticatores, 1,2, 3, 4, ab unitate incipiunt. Hoc ex se et ex prœceden- tibus patet.
�� �