< Page:Leibniz 2e.Essai.de.Dynamique.djvu
Le texte de cette page n’a pas pu être entièrement corrigé, à cause d’un problème décrit en page de discussion.
215

angulum rectum et angulum semicirculi seu quem radius ad circumferentiam facit, ideo habetur pro nulla, quia differentia illa est angulus contactus qui neutri eorum est comparabilis. Idemque docet calculus differentiatis a me propositus et Lemmata Incomparabilium quae in Adis Eruditorum produxi, quibus observatis paralogismi eviitmt.ur, neglectis autem in abusum calculi differentiatis vel infinitesimalis inciditur, ut in hac argumentatione est factum, quae speciosilate sua acutissimos etiam viros fefellit. Cum ergo neque virium neque celeritatum diversarum ejusdem gravis descendentis differentia sit ipsis differentibus incomparabiliter minor, patet tantum abesse ut hoc argumento semper infeiratuir aequabile incrementum vel decrementum virium, ut ne quidem probetur celeritatum, quam tamen aequabilem celeritatis mutationem veram esse^aliunde constat aliaque ratione probari debet, probataque revera a me habetur non experimentis tantum, quibus adeo abunde confirmata est, sed etiam a priori.

Compendium ergo disputationis istius huc redit : Objicitur Materiam Aetheriam quae Gravia deorsum pelliL, infinita velut cel^^j^-itate respectu gravis moveri ; itaque perinde esse ac si prae ipsa grave quiesceret ; id ergo se semper eodem modo ad materiam gravificam habere, atque adeo aequale semper virium, perinde ac dentatis, incrementum accipere. Respondetur : Differentiam inter duos Gravis status pro nulla” quidem haberi posse, si celeritatum differentia cum celeritate - materiae gravificae compar dur, sed minime esse spernendam, si virium differentia comparetur cum viribus materiae gravificae, cujus velocitas tenuitate repensatur, sed nec si differentia sive virium sive celeritatum non agenti, sed ipsis differentibus (in diversis scilicet gravis statibus) comparetur, hoc est si spectetur absolute.

XII.
ESSAY DE DYNAMIQUE SUR LES LOIX DU MOUVEMENT, OU IL EST MONSTRÉ, QU’IL NE SE CONSERVE PAS LA MÊME QUANTITÉ DE MOUVEMENT, MAIS LA MÊME FORCE ABSOLUE, OU BIEN LA MÊME QUANTITÉ DE L’ACTION MOTRICE.


L’opinion que la même Quantité de Mouvement se conserve et demeure dans les concours des corps, a regné long temps, et

    Cet article est issu de Wikisource. Le texte est sous licence Creative Commons - Attribution - Partage dans les Mêmes. Des conditions supplémentaires peuvent s'appliquer aux fichiers multimédias.